- SULCHI
- SULCHISardiniae urbs notissima. Strabo l. 5. ubi de Sardinia: Πόλεις δ᾿ εἰσὶ μὲν πλείους, ἀξιόλογοι δὲ Καραλις, καὶ Σουλχόι. Pomponius l. 2. c. 7. Sardiniae urbium antiquissimae Caralis et Sulchi. Pausan. in Phocicis: Ω῎κιϚαν δ᾿ εν τῇ νήσῳ καὶ αὐτοὶ πόλεις οἱ Καρχηδόνιοι Κάραλἰν τε καὶ Σούλχους. Claudian. de bello Gildonico, v. 518.Pars adit antiquâ ductos Carthagine Sulchos.Stephanus: Σοῦλχοι, πόλιος εν Σαρδοῖ, Καρχηδονίων κτίσμα. Inde Sulcitana Insul. Isola di S. Antiocho. Populi Sulcitani Plinio, l. 3 c. 7. et Hirtio, de Bello Afric. c. 98. Σολκιτανοὶ Ptolemaeo, qui eos etiam μεσημβρινωτάτους, h. e. maxime Australes vocat. Sulchis autem inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 31. nomen fecit Syrum Gap desc: Hebrew vel sulka, i. e. exustio, quia cum urbs sit in insulae parte maxime Australi, Noto plane est exposita, a quo Sardinia valde infestatur. Pausanias ubi supra: Ο᾿ δὲ ἀὴρ ὁ ενταῦθα θολερός τε ὡς ἐπίπαν ἐςτὶ καὶ νοσώδης, etc. Claudian. ibib. v. 514.—— Hinc pestifer aerSaevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.